AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus non intendit dicere quod Angeli
hoc habeant ut peccare non possint per conditionem naturae suae, sed per
donum gratiae. In hoc tamen ab hominibus secernuntur quod gratuitam confirmationem
quasi a principio creationis acceperunt, quae hominibus per longum
tempus datur.
Ad secundum dicendum, quod natura spiritualis etiam in esse invariabilis est
sicut natura corporalis; sed habet electionem, ut possit secundum hoc in ea
esse peccatum: unde quantum ad potentiam electionis non stat comparatio
inter corporalem et spiritualem creaturam.
Ad tertium dicendum, quod quaelibet res habet principia determinata ad suum
esse, et proprietates naturales; quae principia non sunt de illis quae suae
potestati subiacent; et ideo aliqua creatura in illis invarietatem habet. Sed electio
est eorum quae sunt in potestate eius; unde quia in his creatura rationalis aliquo
modo sibi relinquitur, ut dicitur Eccli. 15, 14, «Reliquit eum in manu consilii
sui», ideo deficere potest.
Ad quartum dicendum, quod non est ex imperfectione potentiae divinae ut creaturae
conferre non possit quantum ad hoc suam similitudinem, sed ex imperfectione
creaturae; partim ex hoc quod recipere non potest, et partim ex hoc quod
est quaedam impossibilitas in implicatione contradictoriorum, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod quandocumque alicui naturae convenit aliquod
accidens ex influentia superioris tantum, non potest natura inferior illud accidens
per se habere, nisi efficiatur naturae superioris; sicut si aer illuminatur in
actu per ignem, non potest esse quod sit de natura sua lucidus in actu, nisi fiat
ignis. Dico ergo, quod cum confirmatio in bono insit creaturae rationali solum
per gratiam, quae est quoddam spirituale lumen, et similitudo increati luminis;
non potest esse quod aliqua creatura ex natura sua confirmationem habeat, vel
gratiam, nisi efficeretur divinae naturae, quod est omnino impossibile.
ARTICULUS 2
Utrum Deus debuerit permittere hominem tentari, vel peccare
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deus non debuit permittere hominem peccare, vel tentari.
Sapientis enim artificis est facere unumquodque, quantumcumque potest, fini
competentius. Homo autem ad beatitudinem sicut ad finem factus est. Cum ergo
competentior beatitudini fieret sine peccato, videtur quod non debuit permittere
eum in peccatum cadere.
|
|