Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 494


Deum quam aliqua concupiscentia diligat aliquod commutabile bonum; si
aliquis affectum quem habet ad Deum, ad opus particulare extenderet, ut ad
regulam operis, nunquam incideret in peccatum. Sed quia in potestate nostra
est uti caritatis actu, vel non uti, cum caritas voluntatem non cogat; ideo affectio
commutabilis boni praevalet, et inducit peccatum. Et propter hoc patet quod
omne peccatum est ex errore, et ex contemptu negligentiae. Unde Boetius dicit:
«Talia tibi contuleramus arma, quae nisi prior abiecisses,
invicta te firmitate tuerentur».
Sic ergo homo in peccatum lapsus caritatem amittit: quia per peccatum a Deo
dividitur, cum sibi alium finem constituat, cum non possint duo esse fines ultimi.
Unde cum caritas habeat causam coniunctam ad Deum, statim amittitur unico
actu; et hoc invenitur in omnibus accidentibus quae habent causam extra
subiectum: quia nihil potest permanere separatum a sua causa essentiali, sicut
patet de lumine. Secus autem est de habitibus qui habent causam in subiecto:
quia illi totaliter non destruuntur per unum actum peccati.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligendum est, si velit uti gratia;
per quod filius Dei est: per eam enim potest peccato resistere.
Ad secundum dicendum, quod quidam dixerunt, quod caritas nunquam meretur,
nisi finalis. Sed hoc falsum est; quia caritas finalis non potest dici nisi quae est
in ultimo termino vitae; et tunc forte homo nihil meretur, sed dormit. Unde
dicendum, quod quolibet actu caritatis meretur vitam aeternam, et efficit eam
sibi debitam. Sed quando peccat, iam efficitur quodammodo alius, ut
Philosophus dicit 9 Ethic., quia transmutatur ab eo quod erat sibi conveniens
secundum naturam, in id quod est praeter naturam; et ideo non oportet
quod ei reddatur; sicut etiam id quod est debitum reddi sano, non redditur
furioso.
Ad tertium dicendum, quod non est ex defectu caritatis quod a peccato vincatur,
sed ex defectu habentis caritatem, quia caritate non utitur, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod cupiditas quamvis non sit in actu in eo qui habet
caritatem, tamen est in radice, et potest caritatem impedire ne in actum prorumpat;
et quando non impeditur, tunc germinat, et caritatem expellit.
Ad quintum dicendum, quod in eodem instanti in quo peccatum advenit, caritas
expellitur; et sicut illud est primum instans in quo peccatum esse incipit, ita
illud est primum in quo caritas non esse incipit, sicut patet in naturalibus de
duabus formis contrariis.
Ad sextum dicendum, quod illud quod est ad utrumlibet, inquantum ex alia
causa intrinseca movetur, sic determinatur ad alterum, et sic potest ab eo effectus
procedere. Unde quando non est determinatum totaliter ab aliquo uno,
potest etiam determinari ad oppositum; et sic ab eo quod est in paucioribus
respectu ipsius iam determinati per primum, potest contrarium accidere ut in

Torna all'inizio