Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 152


totius civitatis concursu multaque plebis alacritate suscepto, iuraverunt
omnes Henrici comitis de cetero se per omnia secuturos
imperium, nec ei vita superstite defuturos. Interim autem Odo
Quarrellus in palatium regis, quod domui sue proximum erat
cum omnibus rebus suis se contulerat, ibique virorum multitudine
circa muros excubantium circumseptus, nec ipse poterat
exire, neque per licteras cancellario quod ei contigerat indicare
nam et palatii custos, cum aliter irruentis populi furorem arcere
non posset, eum se capitis sui periculo spoponderat servaturum.
Comes igitur, [missis cum notario suo plerisque civium, universam
illius pecuniam, aurum,] argentum, gemmas vestes[que sericas]
scripto consignari fecit et in [interiore par]te palacii summa
diligentia custodiri. Ipsum autem Odonem lintri sub silentio
noctis impositum, ad castellum vetus, quod in portu secus ecclesiam
novam situm est, iussit transferri. Interea Messanenses,
veriti ne comes illum ea spe custodiri faceret, ut eo curie reddito
veniam impetraret, eorumque societati se fraudulenter subtraheret,
optimum arbitrati sunt ipsum Odonem interficere. Hoc
enim perpetrato, non posse comitem erga curiam deinceps excusari.
Itaque, magna virorum multitudine convocata, comitem
adeunt postulantes ut Odonem Quarrellum eis traderet puniendum;
non enim eo captum fuisse consilio ut incolumis servaretur,
sed ut eo diris excruciato suppliciis, tam regis quam suas
iniurias vindicarent. Comes autem, ne videretur eorum ingratus
beneficiis, simulque videns, etsi reluctari vellet, plebis tamen
oportere desiderium adimpleri, noluit eorum petitioni moras opponere,
licet ei plurimum displiceret. Timebat enim ne speratum
finem non posset res inconsulte cepta sortiri. At illi repente castellum
adeunt, et Odonem Quarrellum a castellano sibi traditum
exuentes, asino quem ad hoc preparaverant eum imponunt, pedibus

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio