Quod tyrannis est pessimus principatus, et quod
summe debent cavere reges et principes,
ne eorum dominium in tyrannidem
convertatur. Cap. VII.
Quadruplici via venari possumus, tyrannidem esse
pessimum principatum. Prima sumitur ex eo quod
tale dominium maxime recedit ab intentione communis
boni. Secunda, ex eo quod est maxime innaturale.
Tertia, ex eo quod est efficacissimum ad nocendum.
Quarta, ex eo quod impedire habet maxime bona ipsorum
civium. Prima via sic patet. quia si dominatur rex,
non receditur ab intentione communis boni; eo quod rex
non est, nisi sit virtuosus, et nisi intendat commune bonum.
Unde 3. Polit. dicitur, quod principari talem, est quasi partiti
principatum in multos. Vel (quod idem est) est quasi
principari multitudinem, eo quod in tali principatu intendatur
bonum multorum. Sic etiam si dominentur plures,
quia divites, vel quia creduntur virtuosi, vel si dominetur
totus populus, dato quod sic dominantes non intenderent
nisi bonum proprium, non omnino recederent ab
intentione communis boni, eo quod plures essent sic principantes:
omne autem bonum plurium, est quodammodo
bonum commune. Sed si tyrannus dominetur, cum
unus sit dominans, et non intendat nisi bonum proprium;
omnino receditur ab intentione communis boni. principatus
ergo quia non est rectus nisi sit quodammodo quid
divinium, et quia in eo principaliter debet intendi bonum
commune quod est divinius quam aliquod singulare; tanto
tyrannis est principatus peior, quanto in eo plus receditur
ab intentione communis boni. Hanc autem rationem
tangit Philosphus circa principium 4. Politicorum ubi
ait, quod sicut regnum est optima et dignissima politia,
|
|