Ad quartum dicendum, quod formatio hominis de limo terrae fuit miraculosa
quantum ad agens et quantum ad materiam; sed conceptio est miraculosa quantum
ad agens, et non quantum ad materiam; et ideo non est simile de utroque.
Ad quintum dicendum, quod beata Virgo dicitur genuisse Christum, non sicut
principium activum ad generationem praebens, sed sicut ministrans materiam
naturalem; unde non est inconveniens quod generatio illa miraculosa fuerit.
Operatio vero miraculosa non est alicuius creaturae sicut agentis, est tamen
alicuius creaturae sicut materiae, ut patet ex eo quia miraculose ex aliqua
creata materia Deus quandoque aliquid facit.
p. 198
QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de annuntiatione facta per Angelum ad beatam Virginem;
et circa hoc quaeruntur duo: 1. De convenientia annuntiationis; 2. De convenientia
nuntii.
ARICULUS 1
Utrum conveniebat Virgini Salvatoris conceptionem nuntiari
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod non oportebat Virgini Salvatoris annuntiari conceptionem. Ipsa
enim fidem habebat. Sed semper ad fidem pertinuit credere Incarnationem futuram.
Ergo non oportebat ulterius quod per modum Annuntiationis sibi patefieret.
2. Praeterea, sicut dicit Gregorius, fides non habet meritum
cui humana ratio praebet experimentum. Sed in collocutione Angeli ad
Virginem quaedam persuasiva ratiocinatio facta est. Ergo meritum fidei in ipsa
vel evacuavit vel diminuit, quod videtur inconveniens.
3. Praeterea, in his quae sine hominis arbitrio Deus in homine complet, non
requiritur aliquis consensus ex parte hominis. Sed prophetia praedestinationis
est de his quae sine nostro complentur arbitrio, ut habetur ex Hieronymo in
Glossa Matth. 1 super illud: «Ecce Virgo in utero habebit»; cuiusmodi dicit esse
hanc prophetiam Isai. 7, 14: «Ecce Virgo concipiet». Ergo non requirebatur aliquis
consensus ex parte Virginis, ratione cuius oporteret Annuntiationem fieri.
SED CONTRA, maioris sapientiae ostensivum est miraculum factum in conceptione
Christi ex Virgine quam in conceptione Ioannis ex sterili. Sed conceptio Ioannis
per Angelum praenuntiata fuit, ne fortuito, sed ex Dei providentia accidere putaretur.
Ergo multo amplius conceptionem Christi Annuntiatio praecedere debuit.
Praeterea, in conceptione Christi est factum quoddam matrimonium per indivisibilem
coniunctionem divinae et humanae naturae. Sed in matrimonio requiritur
consensus, qui per verba nuntiorum et requiritur et reconciliatur. Ergo et
decuit ut Deus per Angelum suum consensum exquireret Virginis, de qua humanam
naturam assumeret.
Questiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR, quod annuntiatio non fuerit per modum corporalis visionis.
Ut enim dicit Augustinus, inter tria visionis
genera, quae sunt corporale, spirituale, et intellectuale, intellectualis visio est
praestantior. Sed quod dignius est, matrem Dei magis decet. Ergo per intellectualem
visionem, et non per corporalem, facta est Annuntiatio.
|
|