Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 13


Devotis quorundam precibus instanter cogimur, ut vitam sanctissimi patris nostri
Lucensis episcopi, domini Anselmi, quam praesentes vidimus, et a pariter commorantibus
fideliter accepimus, compendioso explicemus labore; quae tot certe ac tantis praeclara
fulsit virtutibus, ut minime nos ad iniunctum tale negotium sufficiamus. Atqui, dum venerabile
desiderium illorum perpendimus, tametsi non sufficimus, utcunque tamen, quod expetunt,
incipimus. Quoniam fidelibus cunctis fidei praestat firmamentum et cornu salutis,
excommunicatis autem confusionem, verecundiam detrimentum et perniciem.
2. A pueritia qualiter vixerit, tum quia pleniter non novimus, tum quia reticere in
praesentiarum satius aestimamus, praetermittimus. Studiosum tamen iam tunc in scholasticis
etiam legendis libris fuisse, ipso saepius referente, cognovimus; quod et rei evidenter
probavit effectus; quia in arte grammatica et dialectica extitit peritus. Dum autem videretur
iam idoneus, immo meritis, moribus ac scientia dignus, ut in honorem sublimaretur

25




30




35
Torna all'inizio