Salimbene de Adam: Cronica

Pag 743


Regii. Et eodem anno iverunt Parmenses et Cremonenses
cum suis societatibus ad destruendum segetes illorum de Suncino,
pro eo quod dominus Bosus de Dovaria ibi residebat et sperabat
intrare Cremonam, si potuisset, sed non fuit sibi permissum.
Quod marchio Montis Ferrati totam Lombardiam voluit subiugare, sed Lombardi
qui erant ex parte Ecelesie minime permiserunt.

Et eodem anno venit marchio Montis Ferrati et stetit in episcopatu
Laudensium cum Mediolanensibus et carrocio suo et cum
Papiensibus et carrocio suo; et ut breviter dicam et me expediam,
cum omnibus civitatibus illis que erant de parte sua, scilicet
cum Vercellensibus, Novariensibus, Alexandrinis, Cumanis,
et cum omnibus aliis amicis suis; et dicebat quod volebat ponere
totam Lombardiam in pace. Et non crediderunt ei qui erant
ex parte Ecclesie, sed omnes uno animo contradixerunt et preparave<runt>
se ad resistendum ei et ad pugnandum contra eum. Et
statim prima fronte egressi sunt Cremonenses cum carrotio suo
contra eum. Et miserunt Parmensibus dicendo quod cum suo
carrotio sine mora venirent et custodirent Cremonam. Et sic
fecerunt. Et quando sperabatur pugna futura, miserunt Parmenses
et Cremonenses ut venirent omnes amici eorum, scilicet
Ferarienses, Bononienses, Mutinenses, Regini, Brixienses et
Placentini. Et optime venerunt.
Quod comes Sancti Bonifacii in isto exercitu capitaneus fuit, cum Parmensium
esset potestas.

Et capitaneus istorum et dux exercitus fuit dominus Lodoycus
comes Sancti Bonifacii de Verona, qui tunc temporis
Parmensium erat potestas. Et timuit marchio supradictus cum
eis pugnam committere et insalutato hospite divertit ab eis; et
reversi sunt omnes ex utraque parte ad civitates suas sine belli
conflictu.

Torna all'inizio