Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 371


invenire commutationem numismatum ad numismata.
Patet ergo quot sunt commutationem, et quomodo sunt
inventae, et quae fuit necessitas invenire denarios. Decet ergo
prudentem patremfamilias. et doctum gubernatorem
cognoscere, quomodo ortae sunt tales commutationem, et
ad quid deserviunt, ut cognoscendo, melius sciat suae domui
providere.
Quot sunt species pecuniativae, et quae illarum
est laudabilis, et quae vituperabilis.
Cap. X.

Convenienter post tractarum de possessionibus tractatur
de numismatibus, nam habere possessiones et abundare
vino et frumento, est abundare in divitiis naturalibus:
sed abundare in denariis et numismatibus, ut patet
per Philos. I. Pol. est abundare in divitiis artificialibus. Si
ergo ars naturam praesupponit, et ubi desinit operatio naturae
ibi incipit operatio artis, congrue post tractatum de
possessionibus, ex quibus oriuntur divitiae naturales, annectitur
tractatur de numismatibus, quae sunt divitiae artificiales.
Quare si post possessiones determinandum est de
numismatibus: postquam diximus quae fuit necessitas invenire
numismata et pecuniam, restat dicere, quot sunt species
pecuniativae. Distinguit autem Philos. in Poli. quatuor
species pecuniativae. videlicet naturalem, campsoriam, obolostaticam,
et tacos sive usuram: his enim quatuor modis
possideri consuevit multitudo pecuniae. Prima ergo species
ipsius pecuniativae dicitur esse quasi naturalis: quae fit
ex eo quod res naturales commutantur in pecuniam. Si
quis ergo abundans in vino et frumento, quae naturaliter
producuntur, ex eis pecuniam susciperet, talis pecuniativa
quasi naturalis diceretur, quia a rebus naturalibus inciperet.
Secunda species pecuniativae dicitur esse campsoria.

Torna all'inizio