Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 162


Si quis autem eos offendere in aliquo presumpserit,
indignacionem et iram nostram incurret, et iudicium non
poterit evadere ulcionis.
2. Titel de torniamentis et nuptiis.
De ilio qui sollicitat aliquem militem ut vadat ad
torniamentum.
Sonus per diversas partes Gallie iam exivit, quod aliquot
principes et milites infiniti debent in proximo pentocoste
ad torneamentum in Flandria convenire.
Ut recipiatis igitur sollempnioris fame augmentum,
vos duximus propensius exortari quatinus ad tante iocunditatis
et exultacionis conventum venire nullatenus
postponatis.
De illo qui dissuadet ne vadat
De sano et saniori consilio non procedit, quod ad
torneamentum debeatis in Flandriam properare, et presertim
cum in huiusmodi torneamentis aliquando perpetuum
odium generetur, et plurimi sepius occidantur. fit rerum
amissio in contencionibus expensarum pro solo vento fame.
quam vos pro istiusmodi vanitatibus acquirere non oportet.
De illis qui suos amicos invitant ad novam militiam vel
nuptias.
De nostri beneplacito genitoris et consilio amicorum
procedit, quod in pasca roseo militarem gloriam assumamus,
et ducamus filiam comitis de Sabadia in uxorem.
Ad summam igitur quasi totius honoris nostri vos
tanquam preelectos consanguineos et amicos propensius
invitamus, rogantes ut duplici glorie nostre velitis prout
expedit interesse.
Responsio cum affectione.
Gloriosus epistole vestre tenor multiplici nos fecit
gloria reflorere, quia in eo plenius intelleximus quod in
pasca roseo roseam et famosam ducetis uxorem, et cum
nova sponsa novam militiam assumetis.
Unde pre gaudio sumus velud aquile renovati. qui pennas
leticie ultra solitum assumentes ad vestram solempnitatem
quasi volando iocundius veniemus.

Torna all'inizio