per hoc patet etiam quod irascibilis est altior quam concupiscibilis, et propinquior
rationi; et ideo incontinens propter concupiscentiam, qui nulla lege utitur,
magis est turpis quam iracundus, qui utitur legibus, sed perversis, ut dicitur
in 7 Ethic. Unde etiam vitia quae sunt in concupiscibili, sunt maioris infamiae
quam ea quae sunt in irascibili.
Ex his ergo iam planum est videre quae passio sit in irascibili, et quae in concupiscibili.
Omnis enim passio de cuius intellectu est appetitus in bonum vel
conveniens simpliciter, est in concupiscibili, sicut amor et delectatio et huiusmodi,
et eorum opposita. Omnis autem passio de cuius intellectu est appetitus
in bonum cum circumstantia difficultatis, est in irascibili: et huiusmodi sunt
omnia illa quae important bonum vel malum cum determinatione alicuius
quantitatis, sicut ira, quae non ex qualibet laesione consurgit, sed ex ea quam
potest aliquis vindicare, et tamen non habet in promptu vindictam. Timor etiam
non est de quolibet malo, sed de malo cui non potest resisti, vel difficulter resistitur.
Spes autem importat motum appetitus in aliquod bonum commensuratum
appetenti: non enim est de bono tanto ad quod nullo modo possit perveniri, nec
iterum de tam parvo quod pro nihilo habeatur; sed de eo quod est possibile
haberi, et tamen est difficile ad habendum, propter quod dicitur arduum. Unde
patet quod spes, secundum quod est passio, est in irascibili.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod difficile vel arduum addit quamdam specialem
rationem bonitatis, scilicet pretiositatem quamdam, ex hoc ipso quod non de
facili habetur, sicut dicitur omne rarum, carum.
Ad secundum dicendum, quod natura rationalis ex seipsa conferre habet et
discernere; unde bonum quod est ex seipso appetibile, vel quod indiget collatione
et discretione ad hoc quod appetatur, secundum naturam rationalis
apprehensionis appetitum rationalem movet; et ideo ex hoc non diversificatur
appetitus rationalis, sed dicitur voluntas universaliter. Non sic autem est de
appetitu sensitivo, ut patet ex dictis.
Ad tertium dicendum, quod in quantum spes est de difficili et arduo non delectat,
sed magis affligit, cum ex hoc ipso sit distans; sed inquantum est de bono
possibili acquiri, sic facit delectationem: quia sicut quod est in potentia, iam
habet inchoationem sui esse; ita quod apprehenditur ut possibile adipisci,
apprehenditur ut iam quodammodo praesens: et ideo spes delectationem facit;
et haec delectatio non est in concupiscibili, sed in irascibili. Quaelibet enim
potentia appetit sibi conveniens, et de eo delectatur, ut infra,
dicetur. Bonum autem arduum ex hoc ipso quod est possibile adipisci est
conveniens irascibili; unde in ipsum tendit.
Ad quartum dicendum, quod obiectum irascibilis est bonum difficile: quod
autem habetur, iam non est difficile, sed tantum dum non habetur; et ideo non
omnes passiones irascibilis sunt futuri, sicut timor et spes.
|
|