cognoscant fideles cesaris, quia vera sunt, quę dicimus, pro
testimonio veritatis de pluribus hec pauca descripsimus.
Duci A. Domine superdominę B. fidelis et superfidelis consilium
non Achitophelis, sed sancti archangeli Michahelis.
A puericia enim, mi domina, opus dei operaris ; idcirco
favente deo post regem Italię dominaberis. Certe, si dignaris
credere consiliis meę parvitatis, cum tranquillitate sedebis sub
rege in solio regifice maiestatis et videbis ante te duces cum
principibus orbis terrarum opes tibi ministrantibus. In hoc
quidem placito nichil omnino erit periculi, si fiet secundum
dispositionem mei consilii, sed erit perpes gaudium domus tuę
in seculum seculi. Quid plura? A die etenim exitus de ventre
matris non venit super te visitatio talis. Itaque tu, dilecta
deo et hominibus , ascende in cęlum regalis benivolentię,
admiranda in cunctis terrę finibus. Secretum meum michi, tibi
et illi; non addas quartam personam trinitati.
|
|