Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 338


Praeterea primogenita est inter flores et primogenitis
benedictio debebatur. Item pro eo quod minor [est]
quantitate, non sibi detrahitur, quia dictum est: in minimis
major gratia reperitur. Item temperatas habet qualitates
et aequalis complexionis gaudet effectu. Odoris fragrantiam
porrigit valde gratam, et ut breviter mores ejus
concludam, humilitatis vestigia repraesentat. Verum quia
diversorum est diversa sentire, sunt qui rosam nituntur
praeponere ratione majoritatis coloris et odoris. Altior
quidem surgit, magis diligitur et carius possidetur, et
quia communior est ex eo quod divisiones recipit in duas
species, merito acquisivit plurimum dignitatis. Nam
quanto aliquid communius est ut habetur in naturalibus,
tanto dignius est, et ideo ex hac praehabundantia quod
alia est alba, alia rubra et viola una sola specie contenta
est, a rosarum fastigio minoratur. Unde concessa sibi
prioritas minime rosae praeiudicat, quia et solem praecedit
aurora, nunquam tamen solari excellentiae adaequatur.
Item igneum, habet colorem, odorem. mirabilem,
accingitur multitudine frondium et extollitur plusquam
viola. Effectus insuper non minus efficaces habet quam
viola, plurimis commodis distributa. Verum quia effectuum
consequentia prior est in rosa quam in viola, violae
rosam sentio praeponendam...
n. 38
Haereditario domino suo Conrado Dei gratia invictissimo
Romanorum regi et regni Ierosolymitani haeredi,

Torna all'inizio