Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1892


SINOMOTOE notissimus Achaie fons est haud longe ab oppido
Patras.
SOLIS fons in Cyrenaica regione est in medio nemoris quod
Ammonius dicitur, qui profecto habita consideratione ad mutationes
eiusdem mirabilis est. Sole quidem surgente aiunt
aquas eius emanare tepidas, calescente meridie frigidas, eo in
vesperam inclinante tepefieri, nocte autem intempesta fervescere,
et in tepiditatem reverti dum dici propinquior nox accedit.
SORGIA a surgendo dictus in Narbonensi provincia, loco qui
dicitur Vallis Clausa, fons nobilissimus est. Nam e specu quodam
abditissimo saxei montis tanta aquarum erumpit abundantia
ut abyssi putes aperiri fontes, mitius tamen anni tempestate
quadam exundans; et, cum clarissima aqua sit et amena
gustui, illico facta fluvius optimorum piscium ferax est, producens
in fundo sui herbam adeo bobus sapidam ut demersis ad
illam carpendam sub undis capitibus assidue pascentes fere ad
suffocationem usque detineant. Inde inter asperrimas cautes
eftluens parvo contenta cursu in Rhodanum mergitur. Celebris
quidem et antiquorum preconio et aquarum copia et piscium
atque herbarum fertilitate est, sed longe celebrior in posterum
factus novi hospitis carmine et incolatu. Apud hunc
quidem nostro evo solitudinis avidus, eo quod a frequentia hominum
omnino semotus videretur locus, vir inclitus Franciscos
Petrarca poeta clarissimus, concivis atque preceptor meus, secessit
nova Babilone postposita et parvo sibi comparato domicilio
et agello, agricultoris sui contentos obsequio, abdicalis
lasciviis omnibus cum honestate atque sanctitate mirabili ibidem
iuventutis florem omnem fere consumpsit. Etsi solitudinis
amenitate plurimum teneretur, non tamen detestabili aut vacuo
ocio tempus trivit, quin imo sacris et assiduis vacans studiis
inter scopulos montium umbrasque nemorum teste sonoro
fonte, Affricam librum egregium beroico carmine gesta
primi Scipionis Affricani cantans arte mira composuit, sic et
Buccolicum carmen conspicuum, sic Metricas epistolas plures,
sic et prosaice Invecticas in medicum et epistolas multas et laudabiles
ad amicos: ac insuper ad Philippum Cavalicensem episcopum

Torna all'inizio