Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 50

Liber I


De adiunctis negotio.
Cap. XXIII
Sequuntur ea quae Cicero adiuncta negotio appellat, qui loci sunt plurimi, quos ipse brevissime perstingit, Quintilianus latissime tractat Nos eos tantum, qui nostrae institutioni convenient, explicabimus, caeteros omittemus. Ducuntur igitur a diffinitione nonnunquam argumenta, quum vocabulum aut rem de qua loquimur, diffinimus, ut per eandem definitionem, quod volumus, inferamus. Id fit vel interrogando vel affirmando. Interrogando, sic: "Nonne virtus viri propria est et a viro appellata"? Vel sic: "Quid est amicitia? Nihil aliud est, quam mutua benevolentia". Affirmando sic: "Quod si amicitia nihil aliud est, quam mutua benevolentia, nos mutuo amemus necesse est, si amici volumus appellari". Ducuntur argumenta a genere, specie, differentibus, propriis: sed quoniam haec in epistolam vel aliud scripti genus vel nunquam vel rarissime et disputandi tantum gratia veniunt, omitto. Quod si quis ea, de quibus disputaturus est, sciet, haec quoque, sine quibus sciri illa non possunt, teneat necesse est. Ducuntur etiam a divisione argumenta, quum totum in suas partes dividimus vel genus in suas species distribuimus. Quae a Quintiliano partitio nominatur. Hinc multis modis argumenta ducuntur, quum omnia

Torna all'inizio