habetur pro convincto, ut Extra De confes., c. ultima 
[VI. 2, 9, 2] nisi in casibus ibi no[tatis] [gl. "Absque 
rationabili causa"] et hoc nisi probet se fuisse citatum 
ante sententiam ut ibi dticitur. 
Debent autem facere positiones principales persone, 
ut Extra, De iudic., Pastoralis [X. 2, 1, 14] nisi adeo 
fuerint indiscrete quod earum defectus de iudicis 
scientia per alios suplicatur ut ibi dicitur 
vel nisi fuerint de illis personis que ibi notantur [gl. 
"Factum proponant"], tamen usus se habet hodie in 
causis de facto quod advocati faciunt eas et interrogatur 
pars per iuramentum an id credat fore verum 
quod advocatus suus ponit, et si respondeat quod sic 
perinde est ac si poneret. 
Item fieri debent et possunt positiones ante lit[em] 
cont[estatam] et post: ante, ut in except[ionibus] de 
facto, ut si vis probare Titium excommunicatum et 
ideo non admittendum eum, ut Extra, De probat., 
Post cessionem [X 2, 19, 7] vel quia non valent 
littere quia sunt impetrate tacita veritate vel suggesta 
falsitate, ut Extra, De rescriptis, Super litteris 
[X. 1, 3, 20]; et super istis except[ionibus] lis est 
contestanda et iurandum de calumpnia ut no[tat] 
Ber[nardus], Extra, De of. de. le., Prudentiam § Sexta 
[X. 1, 19, 21 gl. "Ex confessione"], cum alias testes non 
possunt produci super exceptione probanda nisi lite 
cont[estata] super illa, ut Extra, Ut lite non con., 
Quoniam [X. 2, 6, 5] nisi in casibus ibi no[tatis] in 
testu et in g[lossa] [gl. "Regulatier verum esse" et super 
ea iurandum est de calumpnia, licet quidam dixerunt 
iuris canonici professores quod super except[ionibus] 
uratur tunc demum quando presumitur contra proponentem
  |  
  |