Quid ultra? Magna sunt gaudia que ducuntur ab
[h]omnibus de ciuitate Troyana. Magna sunt festa que ob aduentum
Paridis et suorum sunt gesta qui cum eo incolumes redierunt.
Illucescente uero die sequenti, rege Priamo acceptante gratanter,
Paris Helenam in templo Palladis duxit uxorem. Ob cuius rei causam
vniuersi Troyani implicant festa festis, gaudia gaudiis aggregant,
et per dies viii continuos ludis et exilaracionibus uacauerunt.
Quod postquam Cassandre, filie regis Priami, innotuit Paridem
Helenam sibi matrimonio nexuisse, duras prorupit in uoces et querulos
ullulatus, potenter exclamans et dicens: "Ad quid, infelices
, gaudia ducitis de nupciis Paridis, ex quibus uobis tanta
futura sunt mala, et per quas necem vestram et vestrorum deflebitis
filiorum, quos in conspectu patrum videbitis trucidatos, et maritorum
crudelia funera uiduate intuebuntur uxores? Ha sublimis
Troya, diris precipitatura ruinis, quam impie subuersa peribis!
Ha misere matres, quanto dolore vestrorum cordium claustra
serabitis, cum de parubus vestris uiscera auelli uidebitis et membratim
membra disiungi! Ha misera Heccuba, vnde tot poteris educere
lacrimas in natorum tuorum excidio, quos secabit et incidet cruentatus
gladius impiorum? Ha gens ceca et dire mortis ignara, cur in
uiolenta manu ab iniusto viro non euellitis Helenam, et eam non
acceleratis restitui iusto viro antequam durus ensis acceleret et
gladius acutus vestro deferueat in cruore? Putatisne furtum
Paridis sine graui pena et acerba uindicta posse transire, per quam
uobis est finale excidium prouenturum? Ha infelix Helena, ymo
dira lena, quot nobis es paritura dolores! Pellite igitur, ciues miseri,
impium funus a laribus et, dum licet, mortem pro uita uitate.
" Dum hec igitur et alia duriora continuis querelis predicta Cassandra
diffunderet et ad regis Priami monitus nullo modo desisteret
inquieta, rex Priamus ipsam capi mandauit et in compedibus ferreis
in claustro firmari. In quo dicitur Cassandram ipsam per multos
fuisse detentam, cuius querimoniarum lamenta si fuissent
Troyanis animis exaudibiliter inculcata, Troya forte minime defleuisset
perpetuos casus suos, qui usque nunc hominum flebiliter
demulcent auditus, nullo futuro tempore per obliuionis silencia deleturi.
*\
|
|