intrarem, ferret me impetus quo non uellem,
et quia etiam nec michi unius hore spatium
paratur, tum propter inopinatas rerum
mutationes in hac ciuitate, ex quibus ipsa
ciuitas tota obtenebrata est, et corda concussa,
tum propter officium meum, uiribus meis onerosum;
ad remedium quod potuimus obtinere
descendo. Dicit Abbas se nullum de cetero
paraturum fauorem dompno Guidoni adversario
nostro, cum instantissime petat et petierit
nunc in aduentu nuntii tui per alium scilicet
nuntium aliquas literas testimoniales: hoc
unum de remedio. Secundum est quod idem
Abbas scribit aduocato ordinis quamdam literam
cuius tenorem totum presentibus interclusum
accipe, que in fauorem est dompni Ubertini nostri,
quamuis non multum expressiue, sed subtiliter
intuenti satis bene sonat. Dicit enim idem abbas,
non possum aptius scribere; semel quidem de
inconstantia notatus sum, secundam notam
licet effugere. Scribit et alia que uidebis omnia.
Tu uero queso in fauorem huius iustitie etiam
|
|