De vita autem honesta sciendum est quod faciliter potest
homo maculare vitam suam, quia, ut dicit Apostolus, I ad Cor.
V, modicum fermentum totam massam corrumpit. Ille etiam qui
in electis imponit maculam, hoc libenter procurat. Nam bona in
mala convertens insidiatur, ut habetur Eccli. XI. Nam scriptum
est de eo quod semper interficere gentes non parcet, Aba. I. Callide
enim insidiatur nobis, I Reg. 23. Non enim ignoramus cogitationes
eius, II ad Cor. II. Ipse enim adversarius noster diabolus tamquam
leo rugiens circuit, querens quem devoret, I Petri V. Cui resistite
fortes in fide, dicit Petrus, scientes eamdem passionem ei que in
mundo est vestre fraternitati fieri. Quasi diceret: non estis soli,
qui ab eo temptamini. Et ideo viriliter resistamus, nec inferamus
crimen glorie nostre, I Macha. IX.
Demonstratur duobus exemplis quod animalis et carnalis homo citius sumit
malum exemplum quam bonum.
Exemplum de Cassio Narniensi episcopo, de quo dicit Gregorius, III Dialogorum
libro. Inde Dominus ait, Io. VII: Nolite iudicare secundum faciem,
sed iustum iuditium iudicate.
Nam facilius est destruere quam construere, et citius mundanus
homo et animalis et carnalis sumit malum exemplum quam bonum.
Quod duobus exemplis possumus demonstrare.
Et primo in Cassio episcopo Narniensi, de quo refert Gregorius,
III Dialogorum, hoc modo:
Eodem namque Gothorum tempore, cum prefatus rex Tótila
Narniis venisset, ei vir vite venerabilis Cassius, eius urbis episcopus,
occurrit. Cui quia ex consparsione semper facies rubere consueverat,
hoc rex Tótila non consparsionis esse credidit, sed assidue potationis,
eumque omnino despexit. Sed omnipotens Deus, ut, quantus
vir esset, qui despiciebatur, ostenderet, in Narniensi campo, quo rex
advenerat, malignus spiritus coram omni exercitu eius spatarium
invasit eumque vexare crudeliter cepit. Qui cum ante regis oculos ad
venerandum virum Cassium fuisset adductus, hunc ab eo vir Domini,
oratione facta, signo crucis expulit. Qui in eum ingredi ulterius non
presumpsit. Sicque factum est ut rex barbarus servum Dei ab illo
|
|