QUAESTIO 1
Hic duo quaeruntur: primo de peccato primi hominis. Secundo de ignorantia.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Quod fuerit primum peccatum secundum
genus; 2. Quid homo peccando appetiit; 3. Quis plus peccavit, utrum vir vel
mulier.
ARTICULUS 1
Utrum primum peccatum hominis fuerit superbia
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod superbia non fuit primum hominis peccatum. Discredere enim
verba divina peccatum infidelitatis est. Sed peccatum hominis ex hoc processisse
videtur quod verba Dei discredidit, vel de eis dubitavit, ut supra dictum est.
Ergo primum peccatum hominis fuit infidelitas.
2. Praeterea, in spirituali aedificio primum fundamentum est fides, ut Hebr. 11
dicitur. Sed fidei opponitur infidelitas. Ergo etiam in progressu perditionis
humanae primum peccatum fuit infidelitas, et non superbia.
3. Praeterea, Rom. 5, 19, dicitur: «Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi», et loquitur ibi de peccato primo hominis; per peccatum
enim mors in mundum intravit. Ergo primum peccatum est inobedientia.
4. Praeterea, species peccati determinatur ex motivo ad peccandum. Sed mulier
mota fuit ad peccandum ex delectabili secundum gustum; unde dicitur Genes. 3, 6:
«Videns ergo mulier lignum» etc. Cum ergo circa delectabile ad esum sit gula,
videtur quod primum hominis peccatum sit gula.
5. Praeterea, promissio daemonis mulierem ad peccandum instigavit. Sed daemon
promisit perfectionem scientiae. Ergo ex appetitu scientiae peccavit. Sed immoderatus
appetitus sciendi est curiositas. Ergo primum peccatum est curiositas.
6. Praeterea, quicumque non facit illud quod facere tenetur, peccat peccato
omissionis. Sed tenebatur homo in tentatione conferre de praecepto iniuncto:
quia si contulisset, non peccasset. Ergo videtur quod peccato omissionis primo
peccaverit.
7. Praeterea, primum peccatum hominis fuit radix et origo sequentium peccatorum.
Sed, sicut dicitur 1 Timoth., ult., 10, «Radix omnium malorum est cupiditas».
Ergo videtur quod primum peccatum fuit cupiditas, et non superbia vel
elatio, ut in littera dicitur.
|
|