Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 81


Caesare in Gallia bene pugnatum est. circa Lingonas
die una adversam et secundam fortunam expertus est. nam
cum repente barbaris ingruentibus intra civitatem esset coactus
tam praecipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus
tolleretur, vix quinque horis mediis adventante exercitu sexaginta
fere milia Alamannorum cecidit. Maximianus quoque
Augustus bellum in Africa profligavit domitis Quinquegentianis
et ad pacem redactis. Dioclitianus obsessum Alexandriae Achilleum
octavo fere mense superavit eumque interfecit. victoria
acerbe usus est; totam Aegyptum gravibus proscriptionibus cedibusque
foedavit. ea tamen occasione ordinavit provide multa
et disposuit, quae ad nostram aetatem manent. Galerius Maximianus
primum adversus Narseum proelium insecundum habuit
inter Callinicum Carrasque congressus, cum inconsulte magis
quam ignave dimicasset; admodum enim parva manu cum copiosissimo
hoste commisit. pulsus igitur et ad Dioclitianum
profectus cum ei in itinere occurrisset, tanta insolentia a Dioclitiano
fertur exceptus, ut per aliquot passuum milia purpuratus
tradatur ad vehiculum cucurrisse. mox tamen per Illyricum
Moesiamque contractis copiis rursus cum Narseo Hormisde
et Saporis avo in Armenia maiore pugnavit successu
ingenti nec minore consilio, simul fortitudine, quippe qui etiam
speculatoris munus cum altero aut tertio equite susceperit. pulso
Narseo castra eius diripuit, uxores sorores liberos cepit infinitam
extrinsecus Persarum nobilitatem gazam Persicam copiosissimam.
ipsum in ultimi regni solitudines egit. quare ad
Dioclitianum in Mesopotamiam cum praesidiis tamen morantem
ovans regressus ingenti honore susceptus est. varia deinceps
et simul et viritim bella gesserunt Carpis et Basternis subactis,
Sarmatis victis, quorum nationum ingentes captivorum copias in
Romanis finibus locaverunt.
Dioclitianus moratus callide fuit, sagax praeterea et admodum
subtilis ingenio et qui severitatem suam aliena invidia
vellet explere. diligentissimus tamen et sollertissimus princeps, etsi
imperio Romano primus regiae consuetudinis formam magis
quam Romanae libertatis invexerat, adorarique se iussit, cum
ante eum cuncti salutarentur. ornamenta gemmarum vestibus
calciamentisque indidit. nam prius imperii insigne in clamide
purpurea tantum erat, reliqua communia.

Torna all'inizio