cedit ad decus. Nec tantisper puerum obmutuisse credatis ut loqui nesciat
et, si negotii qualitas exigat, sue rationis inditia in publicum non producat.
Vos igitur, viri prudentes, preterita queso corrigite et sic culpam previam
providentie lavacro subsequentis abluite, ut penes me, qui totus
sum vester, de vobis in posterum materia querula non supersit.
Viro venerabili suo tamquam patri in Christo domino fratri I., Dei gratia
decano Casinensi, Nicolaus de Rocca clericus cum devotione, quod est …
Temptavi pridem, fortassis improvide, factus tamen in administrationis
vestre solenni contemplatione iam credulus, a vobis contra iniuriatores
meos de Sancto Georgio et alios ecclesie vestre, quam teneo, iurium
detentores, in voce levi leniter, nec minus humiliter, implorare iusticiam,
ne derisus, improbas iniurias passus esse prospicerer,
et commisse mihi cura iurium ecclesie, que vexatur, per mee villicationis
incuriam periret. Cumque, cui contradicere, sine rectitudinis lesione,
auctoritas vestra non poterat, mihi petenti iustitiam annuisset, nescio
|
|