filie omnino differentium in decore, cum pater luceat luce clarissima et filia
nimium sit obscura, in vestris fuit depicta litteris quasi deberet effigiem regie
presentare Iunonis, credo minoris esse precii, quam sit gemmati pulcritudo
dictaminis de thesauro fulgidissimo vestri pectoris aurei procedentis. Digne
itaque in mea mente geritur, ut terra ipsa non ideo aplausus et honoris
affluentiam consequatur, quod vestra substinuit de urtica prodire lilium rosarum
multitudine spinosa vallatum. Ad hec oblata michi ex parte vestra gramina
magis apta pulveri quam pastui, si aristis implicitam siccitatem eorum
solercie vestre placeat intueri, que nullus camelus appeteret, licet ipse famelicus,
subiugalis filius forsitan acceptaret, anima mea refugit et ad Ieremie
lamenta lugubris se convertit, maxime cum ipsa tantis sit infixa spinarum
aculeis et sauciata sagittis, quod sibi non solum benignitas hominum, sed mitis
etiam deberet occurrere sevicia tigrium et leonum. Prima siquidem spinarum
ipsarum in mea et meorum suspiriosa paupertate consistit. Secunda in singultuosa
sarcina debitorum. Tertia in eo, quod multis hinc inde ac etiam in
orto concluso, idest in Francia, et fonte signato, idest in Anglia, amplas et
splendidas provisiones sibi ex apostolice dono gracie provenisse gaudentibus,
ego quasi aspersus lepre maculis indignus censeor agregari taliter honoratis,
reservato michi ut vadam metis metere de loliorum sonnifera ubertate, vel, si
velim, quod sertum de pallidis floribus aut pastum habeam de Ponticis ac
molestis ysofago fructibus provincie Treverensis, interiecto tamen illius spacio
temporis, ita quod prius Orientis prodigia forte cis mare videri dabitur,
quam mee tristis indigencie desiderium impleatur. Quarta quod, cum rugas
seniles iam produxerim in sancte matris obsequiis et paterne domus exilium
pre oculis habeam cum rivis frequentium lacrimarum, talis circa me affectio
pietatis effunditur sicut de publicano vel ethnico ageretur, tanto propter hoc
squalida et exausta mea facie perfusa rubore, quod aliquando venit in
tedium, si videndus occurram blandis affectibus intimorum. Quinta quia, quando
michi prosperitatis auroram arbitror illuxisse vel pervenisse ad plenitudinem
meridiani luminis, tunc primum eclipsim experior et sedem in tenebris accepisse
contristor. Sexta quia precelsus et prepotens ille, cuius omnia quasi divino
subsunt imperio et cedunt arbitrio glorioso, restrictam clemenciam ac remissam
munificenciam habere dignoscitur, ut meam indigenciam in micis congruis
consoletur. Dico congruis, ut micarum optimi panis fiat exclusio, que columbe
non competunt et turturi non debentur. De reliquis assumo silentium,
quamvis in illis sint michi continua suplicia punctionum et in eo potissime,
quod duo exules parvuli utriusque parentis presidio dulcissimo et salubri regimine
|
|