est haec arbitrari aliquem quia ego idolo devotus  
sim, dum non horreo quae oblata sunt idolo? 
25.  Omnia in gloria Dei . In gloria Dei aliquid fit,  
cum in actibus et conversatione Christiani Deus  
laudatur. 
26.  Sine offensione . Offensio Judaeis fit, cum idola,  
quae illi abominantur, Christianos, qui legem et prophetas  
accipiunt, vident non horrere. 
27.  Et gentibus . Graecis vero, id est gentilibus,  
haec est offensio, si in eo in quo sunt, non solum  
non arguantur, sed et promptiores fiant, dum non 
vitant vota idolorum. 
28.  Ecclesiis Dei . Ecclesiae Dei fit offendiculum,  
quando quosdam ex numero suo videt his quae inimica  
sunt Deo adhaerere. 
CAP. XI.—1. AMBROS.  Laudo vos . Non hoc confirmat, 
sed succenset eis; quia cum esset Apostolus  
eorum, immemores erant traditionum ejus. 
2.  Caput vero Christi . Aliter caput viri Christus  
est; et aliter vir mulieris; et aliter Deus Christi.  
Deus Christi, quia ab ipso genitus est. Mulieris vir,  
quia ex ejus costa, Dei virtute formata est. Christus 
viri, quia per ipsum creatus est. 
3.  Omnis vir orans , Orare dicit deprecari, prophetare, 
adventum Domini fore, voce Symboli post orationem  
effari. 
4. LANFR.  Omnis vir orans , etc. Transit ad hoc  
removendum quod apud Corinthios viri velato, et  
mulieres orabant in ecclesia capite non velato, tanquam  
mulieres viris non debeant subdi. Quia illae  
subdi debent, et viri non velato, et mulieres debent  
orare velato capite. 
5.  Deturpat caput suum . Mulier inquit, debet orare  
velato capite; aliter enim deturpat [caput] suum,  
par enim facit ac si decalvetur. 
6. AUGUST. ( lib. XII  De Trin. , cap. 7)  Imago et 
  |  
  |