Petrus Damiani: Epistulae

Pag 275


corde suo dicens: Pax erit michi, et ambulabo in pravitate cordis mei, et
assumat ebrius sitientem, et Dominus non ignoscat ei, sed tunc quam
maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum, et sedeant super
eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et deleat nomen
eius sub caelo, et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel
iuxta maledictiones, quae libro legis huius ac foederis continentur . Eat ergo
clericus, cui muliebris prohibetur ammixtio, praebeat sacrilega venerandis
altaribus aversione repudium, ut liber tamquam emissarius equus in luxuriae
prosiliat appetitum. Sed dum a Deo libertatem accipit, atque ab eo
tanquam absolutus abscedit, maledictionis eius ac suae perditionis laqueos
non evadit. Cum psalmista dicat: Maledicti qui declinant a mandatis tuis .
Et per Hiezechielem Dominus ait: Neque cogitatio mentis vestrae fiet
dicentium: Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna
et lapides. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio
extento et in furore effuso regnabo super vos, et educam vos de populis et
congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis, et subiciam vos sceptro
meo .
Nostra, ut fertur, contigit aetate, quod narro. In Galliarum partibus
penes amministrationem ac ditionem cuiusdam religiosi abbatis nomine
Benedicti presbyter habitabat. Qui nimirum quanto copia facultatis ube
rius affluebat, tanto magis religionis et honestatis premebatur inopia.
Obeunte igitur pelice viduatus, adiecit iterare coniugium. Quid plura?
Confoederat sibi, quasi tabularum lege prostibulum, amicorum atque confinium
congregat nuptiali more conventum, epulaturis etiam totius affluentiae
providet apparatum. Abbas autem dum decumberet, iamque felicem
propinquaret ad exitum, hoc audito duos ad eum monachos misit,
eique tam inpudens scelus sub districtae censurae interminatione prohibuit.
Ille vero ut erat conceptae nequitiae stimulatus instinctu, optemperare
non potuit, sed temeritate plectibili quicquid nuptialis ordo dictabat,
implevit. Cunctis itaque perstrepentibus iocis ac lasciviae deditis presbyter

Torna all'inizio