Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 151


16. Idem probatur ratione sumpta ex parte effectuum amoris
Restat item ostendere ratione sumpta ex parte effectuum amoris, qui
quantum ad presens accipiantur quinque.
Quorum primus sit unire amantem cum amato cum distant, vel
formaliter secundum affectum, quia amor est unio quedam, vel effective
secundum rem, sicut matrimonium ligat formaliter sed ipsi coniuges ligant
se effective, iuxta illud Dyonisii c. 4 De divinis nominibus «Amorem
sive naturalem sive animalem sive rationalem sive intellectualem, virtutem
quandam unitivam intelligimus esse». Et Augustinus dicit in VIII De
Trinitate
«Amor est vita quedam duo aliqua copulans vel copulare
appetens, amantem scilicet et quod amatur». Quod enim dicit "copulans",
refertur ad unionem affectus, que quidem est amor essentialiter, quia
amicorum anima una, ut dicit Philosophus in IX Ethicorum ; quod vero
dicit "copulare appetens" pertinet ad unionem realem, scilicet secundum
quod possibile est sine corruptione alterutrius, scilicet ut simul colloquantur
et conversentur et habitent et in similibus; unde Philosophus dicit in
II Politice quod amantes desiderant ex ambobus fieri unum. Et ex ista
ratione concluditur quod civis naturaliter preamat civitatem sibi, quia
scilicet maior est unio partis ad totum quam partis ad se ipsam, quia
scilicet illa est unio secundum entitatem in actu, hec vero est unio
secundum entitatem in potentia tantum; et iterum quia hec unio causatur
ab illa. Maior autem amor maiorem unionem facit.
Secundus effectus amoris est mutua inhesio secundum quam scilicet
amatum est in amante et e converso, iuxta illud I Io . 4[,16] «Qui
manet in caritate in Deo manet et Deus in eo». Hoc autem dupliciter
contingit: uno modo quantum ad cognitionem, alio modo quantum ad
voluntatem. Primo modo amatum dicitur esse in amante in quantum
amatum immoratur in cogitatione amantis, iuxta illud Philip . 1[,7] «Eo
quod habeam vos in corde». E converso autem amans dicitur esse in
amato in quantum non sufficit ei scire quecumque exteriora de amato sed
nititur usque ad intima perscrutari, scilicet etiam usque ad cordis secreta,

Torna all'inizio