Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 142


Iudicio celi dominantur in orbe Suevi.
Culmen ad imperii gens audacissima venit,
Iam sua proienies Romula regna regit.
Militia diri, cupiunt ad dira requiri.
Cesar ab his meruit diadematis orbe potiri,
Regnaque sortiri, marte calore viri.
Nunc ubicumque geri res publica prelia querit,
Ordine primus erit, gladio vult primus aberi,
Moreque signiferi primus in hoste ferit.
Corpore sunt graciles, agiles et robore magni,
Actibus ancipites sunt more leonis et agni, Mitis et austeri militis acta gerit.
Hospita terra satis sua dat convivia gratis,
Vinetis et agris ibi copia fertilitatis,
Arboribus, pratis, flumine, pisce, lacis.
Fons ibi Danubii primum nanciscitur ortum,
Cui facit Hungaria, Rutenia, Grecia portum;
Alpibus Italie terminus eius adest.
Per medium patrie Reni decet acta referre.
Renus ab Alpe cadens, medius rigat intima terre,
Castrorum late copia multa patet.
Renus ab antiquis describitur esse Lemannus,
Indeque nonnulli referunt dictos Alemannos,
Set vox equivoca nomina falsa parat.
Illud ego nomen alia video ratione:
Quicquid prisca sonent, quod sentio, littera promet,
Lector abhinc capiat, que magis apta sonent.
Alle sonat totum, man vir, si Teutona lingua
Hec duo coniungat, totum vir littera signat,
El geminata satis nomina clara facit.
Hiis ita dimissis quibus acta Suevica scripsi,
Rursus ad istorias mea penna recurrere gliscit;
Ad Gallos Senones, dactile, verte pedem.
26. Senones Galli et Suevi intrant Italiam.
Anno ab Urbe condita 364. Suevi et Senones Gallii, id est Burgundiones, Allobrogi, sub duce Brennio
Italiam intrant, Romam petunt etc.
27. Istoria de Brennio duce Suevorum et Senonum Gallorum per idem tempus.
Incoluit centum primeva Suevia pagos,
Non urbes, non castra volens, set rura vel agros,
Erudiens diros semper ad arma viros.
P. 142 v. 3 post regit addit A:] Prole Suevorum stat gloria Teutonicorum,
Gens ea fit regum genitrix genitiva suorum,
Et perit imperii publica iura sui.

Torna all'inizio