Romuli, Jovis et aliorum fere innumerabilium, et  
maxime ab adventu Aeneae in Italiam; volucrum  
autem et serpentium et quadrupedum, ex quo  
Alexandria ab Augusto victa Romae est  
subjugata. 
29.  Qui commutaverunt , id est, prius de Deo senserunt, 
falsa ex eo postea credere coeperunt. 
30.  Veritatem Dei , id est, quam de Deo habebant, 
falso imputantes idolis quod vere solius est  
Dei. 
31.  Non intellexerunt , id est, non solum de Deo  
falsa senserunt, sed etiam cognitionem bonarum ac  
malarum rerum amiserunt. 
32. AMBROS.  Non solum qui faciunt ea, sed qui  
consentiunt facientibus . Sunt quidam qui se reos non  
putant, si non operantur quae mala sunt, assentiunt  
autem facientibus. Assentire autem est, si, cum  
possit reprehendere, taceat, aut haec audiens  
aduletur. 
CAP. II.—1. LANFR.  Propter quod inexcusabilis  
es, o homo, qui judicas . Invectio in rectores. Dicit  
enim: Cum omnes facientes et consentientes sunt  
perituri, etiam et hi qui alios judicant, si eodem  
peccato tenentur impliciti. 
2. AMBROS.  Propter quod inexcusabilis . Ne forte  
qui facit, et qui consentit facientibus excusare  
se posse putaret, docet hujusmodi inexcusabilem  
fore.
  |  
  |