Nicolaus de Rocca clericus: Epistolae

Pag 137


Magistro Iohanni de Capua N. de Rocca.
Expectavit in Monte Casino dubia scribentis aviditas pectoris vestri
cibari dulcoribus, quibus, licet temporis indefessa dilatio eius esuriem
in suspenso tenuerit, ex concepte tamen rigore fiducie recreationis postreme
suffragia promittebat. Sed dierum curriculo dubium docente processum
et evidentia facti occultum denudante misterium, spe filius frustratus
et premio imprudenter esuriit, et tabernaculum concepte fiducie,
quod in spe figurata construxerat, incautus erexit. Invitabat siquidem
ad sperate fiducie meritum filiales affectus pluralitatis amica benignitas,
que inter alios vestro dependentes ab ubere me decreverat numerandum,
prebebat in subdito de patris industria benivolentie satis efficax
argumentum, singulis dotata virtutibus, vestre naturalitatis auctoritas,
que nec patrem pati debuit in particulari degenerare nec generalitatis
officium in singularitatis semitis deviare. Suadebat et in
filio expectare diutius a patre responsum visitationis subiecte frequentia,
que patris astutiam, ut tamquam pilam ad minus in ludo remitteret,

Torna all'inizio