Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

169


unde legitur in gestis Romanorum quod, dum quidam civis
Romanus ab Anibale captus fuisset, sub iuramento Romam dimissus
est, ut pretium sibi redemptionis acquireret. sed cum pretium
invenire non posset et redire nollet, senatus eum ligari fecit
et ad Anibalem misit. noluerunt enim quod fidem frangeret,
quam sibi sub iuramento promiserat, maxime quia fides etiam
hostibus est servanda. scientia etiam Romanos fecit esse victores.
unde etiam Romulus, postea Numa Pompilius centum
sapientes de populo elegit, quorum consilio res publica regebatur,
qui quidem dicebantur senatores et patres conscripti.
senatores dicebantur propter sensum et vite et etatis maturitatem
quasi seniores; patres vero dicti sunt propter affectum,
quia tanquam patres debebant habere curam et sollicitudinem rei
publice et ipsam fovere et defendere. patres autem conscripti dicebantur
propter dignitates, quia omnes erant mitrati et in singulis
mitris, quas gerebant, propria nomina scripta habebant. Constantinus
autem imperator mitram suam domino pape dedit. mitras
vero senatorum cardinalibus tribuit, unde senatores sic
tunc mitrati incedebant, sic modo cardinales mitrati incedunt.
vel ideo dicebantur patres conscripti, quia eorum nomina et

Torna all'inizio