Petrus Damiani: Opera poetica

Pag 57


XXIX. HOC SERVVS DEI FACERE DEBET.
Multa quidem tollo sed fratribus omnia trado.
Aufero diuitibus, praebeo pauperibus.
XXX. PRANSVRI DICIMVS: « EDENT PAVPERES »; SILENTIVM SOLVENTES
DICIMVS:« PRETIOSA IN CONSPECTV DOMINI »
Sicut « Edent » mensas, reddit « Pretiosa » loquelas.
XXXI.
Insipiens in corde suo « Non est Deus » inquit.
XXXII. DE ODIO.
Vt lita pestifero perimit catapulta ueneno,
Sic animas hominum perdit edax odium.
XXXIII. QVI CASTRATVS EST, NON DEBET EPISCOPARI.
Qui nequit abscidi, non debet honori potiri.
XXXIV. DE ROMANIS FEBRIBVS.
Roma, uorax hominum, domat ardua colla uirorum;
Roma, ferax febrium, necis est uberrima frugum.
Romanae febres stabili sunt iure fideles;
Quem semel inuadunt, uix a uiuente recedunt.
XXXV. QVOD QVI IGNORAT LEGEM, VITIORVM NEQVIT EVITARE PERNICIEM.
Qui ius ignorat, uitiorum peste laborat;
Virtutem uitium, fas putat illicitum.
Non sit securus quis iudicis ore solutus;
Sunt a lege poli dissona iura fori.
Arbiter internus ligat hunc, quem soluit apertus,
Nec fugit esse reus, nam uidet acta Deus.

Torna all'inizio