Salimbene de Adam: Cronica

Pag 834


iacerent. De periculis in mari habetur quod multa sunt
maris pericula. Ideo Ecclesiasticus dixit, 43: Qui navigant mare
enarrant pericula eius. De periculis in falsis fratribus dicit Iere.
IX: Unusquisque a proximo suo se custodiat et in omni fratre suo
non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantans et cet.
Documentum ad pericula evitanda.
Sed dicet aliquis: Doce me vitare pericula. Audi Apostolum
dicentem, Ro. XII: Non vosmet ipsos defendentes, karissimi,
sed date locum ire. Item Cato dixit:
Fuge rumores, ne incipias novus auctor haberi.
Quod Dominus noster Iesus Christus non erubuit facere, de quo
dicitur, Io. V, quod declinavit a turba constituta in loco, et Io.
VIII: Iesus autem abscondit se et exivit de templo. Ubi dicit beatus
Gregorius: «Imitatione etenim Dei gloriosius est iniuriam tacendo
fugere quam respondendo superare». Hinc Sapiens ait, Prover.
XX: Honor est homini qui separat se a contentionibus. Et iterum
Prover. XXIIII: Ne contendas cum pessimis. Item audi
Dominum dicentem, Mat. V: Si quis te percusserit in dexteram
maxillam tuam, prebe illi et alteram. Quod cum quidam sanctus
pater fecisset, quem quidam demoniacus in maxilla percusserat,
ex humilitate istius recordatus de superbia sua <diabolus> erubuit
et recessit ab eo quem prius demoniacum fecerat.
Hic specificantur aliqua que sunt utilia et necessaria ad salutem, que sunt sex.
De iuvene que[m] Deus de te[m]ptat[i]o[n]e eripuit, et de cuiusdam regis exemplo,
qui depressionem superborum audire nolebat. Ps.: Deiecisti eos, dum
alevarentur. Item Baruc: Constituit Deus humiliare omnem montem
excelsum.
Vis scire que necessaria sunt homini ad salutem? Breviter
me expedio: Ut vites vitia et abhorreas, et ut virtutes habeas et
diligas et conserves, quia et te optime conservabunt in servitio
Iesu Christi. Sed dices: Specifica michi aliqua utilia et necessaria
ad salutem, quibus conservatis, Dominus me <salvare> dignetur,
et salvus esse possim.

Torna all'inizio