Iohannes de Virgilio: Diaffonus

Pag 590

V


Belliger a nobis Mars est compulsus amare
nec sua quiverunt arma valere meis.
Serior hora foret, si sic hominesque deosque
curarem victos enumerare meos.
Nec clamare iuvat contra mea numina numen:
numinibus nostris numina nulla nocent.
Iuppiter ipse pater nostra se lege gubernat;
subiacet imperio machina tota meo.
Hec tibi monstrarem viva ratione; sed ecce
me vocat obsequiis aptior hora meis.
Plurima spirabo mea facta in te, licet absens".
Dixit, et ex oculis vanuit ille meis.
Tunc Venus, alma parens: "Nunc, nunc est hora medendi",
et michi "curandum detege vulnus" ait.
Pectora detexi, que sint pigmenta requirens.
"Nulla. Putas herbis, ememor, esse locum?
Corpoream Enee plagam sanavimus herbis;
tu vero" dixit "vulnera mentis habes.
Non opus est herbis ad opacum vulnus amoris,
quod mea iam poterit tollere sola manus".
Admotaque manu demulsit corda iecurque.
Excitor et dico: "Num michi sompnus erat?
Et si sompnus erat, sensi cessare dolores".
Erigor et Veneri gratulor inde dee.
Nola diurna sonat, signum de luce propinqua;
induor et properam deprecor esse diem.
"Sancte Cupido, michi faveas, et sancta Dione,
ne videar vane vos coluisse diu.
Nunc ceptisque favere meis promissio vera
vestra sit et non sit visio vana mea.
Alba dies nituit, tenebris Titane fugatis:
est michi nunc almus excipiendus amor".
Afferor ante mee spatiando tecta puelle
atque his porticibus ante retroque vagor.
Limine marmoreo sodata sedebat herabus:
si compte fuerant, comptior illa tamen.





235




240




245




250




255




260




265
Torna all'inizio