Venus", "hic" et "hec" et "hoc uetus", uel "intercus", "hic" et "hec Ligus",
"hec" uel "hoc pecus". 80 In us productam, si sint monosillaba,
neutra sunt, ut "rus", "crus"; excipitur "hic mus", "hic" et "hec
sus" et "grus". 81 Supra sillabam uero feminina sunt, ut "seruitus",
"tellus", "incus"; excipiuntur propria: "Melampus", "Oedippus". 82
In t neutra sunt, ut "caput ", "occiput ", "git", preter barbara, masculina
et feminina, ut "hic Loth", "hec Ruth", et preter pluralia, "tot",
"quot", omnis generis. 83 In x desinentia adiectiua communia
sunt trium generum, ut "hic" et "hec" et "hoc audax", "artifex", "felix",
"uelox"; appellatiua uero ad utrumque sexum pertinentia
communia sunt, ut "hic" et "hec dux", "coniunx"; que autem ad solos
mares pertinent, masculina, et que ad feminas, feminina
sunt, ut "hic rex", "hec pelex"; cetera feminina sunt, ut "pax", "carex",
"salix", "nox", "crux". 84 Similiter uerbalia in trix , ut "uictrix",
quorum tamen obliqui etiam cum neutro iunguntur. 85 Excipiuntur
habentia e ante x supra sillabam, ut "uertex", "senex", "cimex",
"apex", "culex", que sunt masculina, de quibus tamen extrahuntur
nomina fetus terre, ut "ilex", "carex", que sunt feminina, et
|
|