Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 428

Tomus I


Cap. XXV.
Pisanis, commendans eos, quod processerunt
contra occisores officialis sui, promittendo eis suam
gratiam.
Inter alia devotionis insignia, quibus erga
progenitores nostros et nos probabiliter
hactenus claruistis, illud specialiter nostris
adhaesit affectibus, et fatis est suaviter memorialibus
nostris impressum, quod, sicut veridica
nuper relatione comperimus, excrescente
favore fidei, quam in vos pia mater radicavit
antiquitas, et grata novitas solidavit, ne de
morte magistri etc. secretarii nostri Siciliae,
honoris nostri fastigiis rubigo remaneret injuriae,
seu nobis infamiae nubila superessent, ad
sumendam de ipsius interfectoribus ultionem,
devotio vestra non minus audacter, quam unanimiter
assurrexit: ex quo sinceritatis vestrae,
dum quod nobis in ipsius operis exhibitione
complacuit commendamus affectum.
Sed praecipue id gratum gerimus, quod conscientiae
purae constantiam, quam de fide vestra
jam dudum ex clara parentum vestrorum
legatione concepimus, firmam semper et inviolabilem
invenimus, proprer quod nostra sit
exinde gratificata Majestas, ad vestri favoris
gratiam nos invitat hilariter, ut si unquam
retroactis temporibus, in praedecessoribus nostris

Torna all'inizio