verba modulationi armonizata: quapropter tam cantiones quas  
nunc tractamus, quam ballatas et sonitus et omnia cuiuscunque  
modi verba sunt armonizata vuigariter et regulariter, cantiones  
esse dicemus. 
7. Sed quia sola vulgaria ventilamus, regulata linquentes, dicimus  
vulgarium poematum unum esse suppremum, quod per  
superexcellentiam cantionem vocamus: quod autem  
suppremum quid sit cantio, in tertio huius libri capitulo est  
probatum. Et quoniam quod diffinitum est pluribus generale  
videtur, resumentes diffinitum iam generale vocabulum per  
quasdam differentias solum quod petimus distinguamus. 
8. Dicimus ergo quod cantio, in quantum per superexcellentiam  
dicitur, ut et nos querimus, est equalium stantiarum sine  
responsorio ad unam sententiam tragica coniugatio, ut nos  
ostendimus cum dicimus 
Donne che avete intelletto d'amore. 
Quod autem dicimus 'tragica coniugatio' est quia, cum comice fiat  
hec coniugatio, cantilenam vocamus per diminutionem: de qua  
in quarto huius tractare intendimus. 
9. Et sic patet quid cantio sit, et prout accipitur generaliter et prout  
per superexcellentiam vocamus eam. Satis etiam patere videtur  
quid intelligimus cum cantionem vocamus, et per consequens  
quid sit ille fascis quem ligare molimur. 
  
IX 
1. Quia, ut dictum est, cantio est coniugatio stantiarum, ignorato  
quid sit stantia necesse est cantionem ignorare: nam ex  
diffinientium cognitione diffiniti resultat cognitio; et ideo 
  |  
  |