Responsiva ad precedentem.
Grata satis apparuit oblate mihi noviter pagine tue placida facies, quam,
ut extimo, mentis affectio immaculata composuit et manus adiectio compacta
depinxit. Huiusmodi profecto redargutiones et monita non ingrate
suscipio, sed attente contemplor, que, pigmentis commixta pregnantibus,
hinc mordificative suaviter pedum lentitudinem arguunt, tamen monitiva
mulcebriter eos ad scientie capescende laudabiles labores invitant. Hiis
igitur efficaciter persuasus tibique affectuose regratians, ad ovile scolasticum,
ad quod, falsa quorundam relatione percepta doctoris nostri non redditam
fore presentiam, regressum properanter accelero, quem hucusque
non marcidus torpor, non amor illicitus, sed curiosa domestici cura negotii,
si verum fatear, irrectivit.
|
|