Adsit utinam Aaron, id est mons fortitudinis Christus, adsit et Ur,
ignis ille videlicet, qui est ipse de quo scribimus, Spiritus sanctus, ut per
nos etiam, minimum videlicet Romanae aecclesiae membrum, quod nonnullos
latet aperiat, et huius questionis nodum quasi quoddam mistici libri
signaculum clavis David Christus absolvat.
In primis ergo dicamus, unde ignorantiae istius oriatur origo, ut et
Greci fere omnes et Latinorum quidam perhibeant Spiritum sanctum non
a Filio, sed a solo Patre procedere. Hoc enim ex dominicis autumant
verbis, quibus ait: Non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris
vestri, qui loquitur in vobis . Et iterum: Ecce ego mitto promissum Patris
mei in vos . Et illud: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a
Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit
de me . De quo rursum ait: Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum
dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis . Et alibi
dicit: Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo,
ille vos docebit omnia . Et iterum: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona
data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum
bonum petentibus se?
His itaque et huiusmodi non solum evangelicis, sed et aliis scripturarum
testimoniis asserunt Spiritum sanctum nequaquam a Filio, sed a
solo tantum Patre procedere. Nam et apud latinae linguae doctores saepe
tale quid reperitur, quod huic sententiae congruere videatur. Beatus plane
Hieronimus in expositione fidei, quam ad Alippium et Augustinum episcopos
mittit, inter caetera sic ait: Credimus et in Spiritum sanctum
Deum verum ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio .
Augustinus etiam adversus Maximum hereticum invectus ait: De Patre est
Filius, de Patre est Spiritus sanctus . Beatus etiam Leo papa in argentea
|
|