nullum debere tristem ab imperatore discedere. Unde cum quadam die recordatus fuisset in cena
se nil illo die cuiquam prestitisse, ait: “Amici, hunc diem perdidi”. Hic amphiteatrum edificavit, in
cuius dedicatione VM ferarum occidit. Temporibus eius, scilicet anno II, Cletus Lino in
episcopatu successit, quem Petrus presbiterum ordinavit.
Anno Domini LXXXIIII. Domicianus aput Romanos regnavit annis XV, quidam dicunt
XIII. Hic superbissimus fuit, ut se deum et dominum iussit appellari et aureas et argenteas
statuas in Capitolio sibi erigi, mensem Octubrem Domitianum suo nomine dici, augustam
vocari; verumtamen Rome multa opera fecit: Capitolium, forum, porticus divorum, Ysium et
Serapium, horrea pyperataria, Pantheon et Stadium et multa alia. De Dacis et Germanis triumphavit.
Eunuchos fieri prohibuit et vites in Urbe seri. Philosophos et mathematicos de Urbe
eiecit, Christianos persecutus est. Iohannem apostolum in ferventis olei dolio posuit, et
cum inde illesus exisset, in Pathmos insulam relegavit, ubi Apochalipsim scripsit, scribens VII
ecclesiis, que sunt in Minori Asia, in qua prius Paulus evangelizavit; sed postea in
divisione apostolorum, ut prediximus, Iohannes eam obtinuit, et in VII civitatibus
episcopos velut eorum archiepiscopus ordinavit. Omnes quoque de genere David Domicianus
occidit, ut nullus superesset de regali origine, exceptis quibusdam, qui
dicebant non deberi sibi terrenum imperium, sed celeste; quos ob vilitatem eorum liberos
abire permisit. Demum, cum multos nobiles de senatu occidisset, suorum coniuratione
occisus est. Cuius temporibus Clemens Cleto in episcopatu successit, secundus per
Petri electionem, quartus per gradum, qui statuit canonem ante fractionem eukaristie dici
et episcopos electione cleri et consensu plebis institui et sedem episcopalem in loco eminentiori
et baptizatos in fronte perungi et a ministris altaris [castitatem] servari. Qui demum in
exilio positus marinis fluctibus inmersus est. Appollonius et Eufrates philosophi claruerunt.
Quintilianus Rome scolam habens salarium de fisco primus accepit. Iosephus a Vespasiano captus
Romam venit et multa conscripsit, presertim XXIIII libros Antiquitatum ab exordio mundi
usque ad XIIII. annum huius Domiciani; unde statua Rome donatus est. Iuvenalis satyram
scripsit. Multi martyres passi sunt. Et multa sub Domitiano Rome portenta fuerunt.
Anno Domini XCVIIII. Nerva aput Romanos regnavit an[no] I et men[sibus] IIII, vir
strennuus et modestus, qui missos in exilium per Domitianum solvit. Idem creditur de
Iohanne apostolo, qui reversus [est] Ephesum, ubi est metropolis Asiana. Audi fabulam,
non fabulam de Iohanne, sed rem gestam. Cuidam episcopo quendam iuvenem conmisit; episcopus
abusus est eo, iuvenis princeps latronum effectus est; cum repeteret eum Iohannes,
ait episcopus: “Domino mortuus est”; cui Iohannes: “Bonum te custodem fratris anime dereliqui”;
demum per Iohannem ad penitentiam revocatus est.
Anno Domini C. Traianus imperator aput Romanos regnavit an[nis] XVIIII et mensibus
VI. Hic fuit tantae civilitatis et fortitudinis, ut omnibus precedentibus principibus merito
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|