Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 64


dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta milibus abest, et postea in castro Cassini,
quod Arx appellatur, et magnae vitae meritis et apostolicis virtutibus effulsit.
Cuius vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis dialogis suavi sermone
composuit. Ego quoque pro parvitate ingenii mei ad honorem tanti patris singula
eius miracula per singula distica elegiaco metro hoc modo contexui:
Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos,
Virtutum cumulos ordiar unde tuos?
Euge, beate pater, meritum qui nomine prodis,
Fulgida lux secli, euge, beate pater!
Nursia, plaude satis tanto sublimis alumno;
Astra ferens mundo, Nursia, plaude satis!
O puerile decus, transcendens moribus annos
Exuperansque senes, o puerile decus!
Flos, paradise, tuus despexit florida mundi;
Sprevit opes Romae flos, paradise, tuus.
Vas pedagoga tulit diremptum pectore tristi;
Laeta reformatum vas pedagoga tulit;
Urbe vocamen habens tyronem cautibus abdit;
Fert pietatis opem Urbe vocamen habens.
Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis;
Cognita, Christe, tibi laudibus antra sonant.
Frigora, flabra, nives perfers tribus impiger annis;
Tempnis amore Dei frigora, flabra, nives.
Fraus veneranda placet, pietatis furta probantur.
Qua sacer altus erat, fraus veneranda placet.
Signat adesse dapes agapes, sed lividus obstat;
Nil minus alma fides signat adesse dapes.
Orgia rite colit, Christo qui accommodat aurem;
Abstemium pascens, orgia rite colit.

Torna all'inizio