Hec de his dixis sufficiant quorum nos exempla ac fama preclavi
de seculi turbine ad hanc quietem perduxit. sed horum
aspicientes fervorem nos gemitus aliquid dicere de nostre
conversacionis tepore et, quamquam me ipsum, primo ferire loquendo
pertimescam, tamen ea, in quibus iaceo et michi similes
iacere cognosco, enarrare vicia, sublato pudore, non erubescam.
fortassis enim per hanc humilitatis confessionem et michi a Deo
venia dabitur et illis salubris correccio ministrabitur. sed unde
exordiar? unde loquendi inicium sumam? omni enim ex parte
sanctum a nobis propositum violatur et pene nichil nobis superest,
nisi quod sanctus pater predixit Benedictus: per tonsuram et ha-bitum
nos Deo mentiri videmur. pene omnes ad superbiam
prompti, ad contencionem, ad scandalum, ad, detraccionem, ad
mendacium, ad maledicendum, ad accusacionis lesionem, ad contumaciam,
ad iram, ad amaritudinem, ad despeccionem, ad -contradiccionem,
ad susurraccionem, ad murmurium, ad gulam atque ad
ornatum vestium sumus illecti et, ut breviter cuncta perstingamus,
ea per que sancti celestia consecuti sunt regna, idest tribulaciones,
persecuciones, adversitates, angustias, passiones, contumelias, humilitatem,
subieccionem, paupertatem, odio habentes, que nostra
sunt tantum nos que alterius querentes, falsos honores appetentes,
hac per hoc invicem invidentes, invicem mordentes, quicquid ad
presens delectat, quicquid dulcedinis tota mente requirimus, nescio
per quod aliud iter, fallente nos visu interiore, a sanctorum calle
deviantes, ad vitata nos posse pervenire confidimus. ait ipsum
Dominus: « Arta et angusta via est, que ducit ad vitam, et pauci
sunt, qui intrant per eam ». Apostolus vero dicit «Per
multas tribulaciones oportet nos introire in regnum Dei » ; et
iterum: « Si non compatimur, nec conregnabimus » et:
« Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit ». Eia, monachi
|
|