Ad undecimum dicendum, quod amicitia vera desiderat videre amicum, et colloquiis
mutuis gaudere facit, ad quem principaliter est amicitia; non autem ita
quod delectatio quae est ex mutua visione et perfruitione, finis amicitiae ponatur,
sicut est in amicitia delectabilis; et hoc intendit removere Hieronymus, scilicet
quod non est amicitia caritatis principaliter ad homines, sed est Christi
glutino copulata, et quod delectatio principaliter de amicis non est quaerenda.
Ad duodecimum dicendum, quod obiectio illa procedit quantum ad illum ad
quem attenditur principaliter amicitia, et non de illis qui diliguntur inquantum
ad amicum principaliter pertinent, quia sic multorum est.
ARTICULUS 2
Utrum caritas sit virtus
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod caritas non sit virtus. Caritas enim, ut dictum est, est quaedam
amicitia hominis ad Deum. Sed amicitia a philosophis non ponitur virtus, sed
habet virtutem pro fundamento; quia est propter bonum honestum, quod est virtus.
Ergo caritas non est virtus.
2. Praeterea, praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed finis praecepti est
caritas, 1 Timoth. 1. Ergo caritas est finis virtutum. Sed finis virtutum non est
virtus, sed felicitas. Ergo caritas non est virtus.
3. Praeterea, virtus est ultimum potentiae, ut dicitur in lib. 1 De Cael. et Mund.
Sed delectatio est magis ultimum quam amor: quia ipsa est ex ipsa
coniunctione rei amatae, quam amor quaerit. Ergo delectatio magis debet esse
virtus quam amor. Cum ergo delectatio non ponatur virtus, neque caritas virtus
dici debet.
4. Praeterea, ad illud ad quod natura sufficit, non oportet quod elevetur per
virtutem. Sed diligere Deum super omnia, quod est actus caritatis, potest homo
per naturalia, inquantum naturali ratione potest cognoscere ipsum esse summum
bonum. Ergo non oportet superaddi aliquam virtutem caritati.
5. Praeterea, ad hoc quod tendamus in finem, sufficit ipsum cognoscere et desiderare.
Sed caritas plus facit; quia facit ipsum amare, et amicitiam ad ipsum
habere. Ergo non fuit necessarium quod caritas esset virtus theologica, sed
subiecisset desiderium.
6. Praeterea, virtus est circa difficile, ut dicitur 2 Ethic. Sed amare non est
difficile, immo amor omnia difficilia levigat. Ergo caritas non est virtus.
|
|