Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 298


Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt diversae opiniones. Quidam enim
dicunt, quod gratia et virtus sunt omnino idem per essentiam secundum rem,
sed differunt tantum ratione: quia gratia dicitur secundum quod Deo hominem
acceptum reddit, virtus autem dicitur secundum quod est principium recti operis.
Sed hoc non videtur conveniens: quia si virtus ab eodem haberet quod esset
virtus, et quod gratum Deo redderet, oporteret quod omnis virtus hoc faceret; et
cum quaedam virtutes per actus acquirantur, sequeretur secundum haeresim
Pelagii, quod ex libero arbitrio homo gratus Deo efficeretur. Si autem ab alio
habet quod sit virtus et quod gratum Deo reddat, oportet quod gratia et virtus
non sint omnino idem secundum rem: diversis enim effectibus qui divisim inveniuntur,
diversa principia respondent.
Et ideo alii dicunt, quod virtus et gratia realiter differunt, non ita quod sint
diversa per essentiam, sed quod ex gratia et virtute efficitur unum sicut ex
forma et eo cuius est forma: dicunt enim, quod hoc modo se habet gratia ad
virtutem sicut lumen manifestans colorem ad colorem ipsum; unde sicut lumen
efficitur quodammodo unum cum colore existens cum eo in eodem subiecto; ita
etiam dicunt, quod gratia unitur virtuti in eodem subiecto, ut informans ipsam.
Ponunt enim quod, proprie loquendo, subiectum gratiae est potentia. Sed istud
etiam non videtur conveniens. Quia cum dicitur, quod ex lumine et colore efficitur
unum, aut accipitur lumen quod est de compositione coloris, cum hypostasis
coloris sit lux; et sic rediretur in primam opinionem, scilicet quod gratia et virtus
essent idem secundum rem: non enim lumen quod est de compositione coloris,
re differt a colore. Aut accipitur lumen quod est in aere circumstante: et hoc
constat quod in alio subiecto est a colore, et per essentiam ab eo differt.
Similiter etiam si accipiatur lumen prout participatur in superficie corporis terminati
in qua est color, de necessitate per essentiam a colore differt: quod
patet ex hoc quod adveniente et recedente lumine, nihilominus color idem manet;
quod non esset nisi per essentiam differret a colore. Similiter etiam oportet
quod vel virtutes efficiantur Deo gratae per aliquod a Deo influxum; et sic
oportet id per essentiam differre a virtute, cum etiam quaedam virtutes infusae,
ut fides et spes, recedente gratia remaneant informes; vel oportet quod virtutes
Deo sint gratae sine hoc quod aliquid addatur a Deo infusum: et sic vel gratia
nihil creatum in anima ponet, vel nihil aliud realiter a virtute distinctum.
Et ideo alii dicunt, quod gratia essentialiter a virtute differt. Oportet enim perfectiones
perfectibilibus proportionatas esse; unde sicut ab essentia animae
fluunt potentiae ab ipsa essentialiter differentes, sicut accidens a subiecto, et
tamen omnes uniuntur in essentia animae ut in radice; ita etiam a gratia est
perfectio essentiae, ut dictum est, et ab ea fluunt virtutes quae sunt perfectiones
potentiarum, ab ipsa gratia essentialiter differentes, in gratia tamen coniunctae
sicut in sua origine, per modum quo diversi radii ab eodem corpore lucente
procedunt. Et hoc secundum praedicta convenientius videtur.

Torna all'inizio