constructa et edificata, cum integris finibus et viis suis, et cum 
pratis, et pascuis atque padulis, tam in montibus, quam et in 
planis, et cum aquis et piscariis, et integris personibus Scarabaioli 
et Mage uxori sue, et cum filiis et filiabus suis, et cum omnia, 
que ad suprascriptum suum monasterium in suprascripta civitate 
Lisine pertinet, sive infra ipsa civitate et foras supradicta civitate, 
et per tota pertinencia eiusdem locis, excepta persona Stephani clerici 
filii nostri Scarabaioli, quem nobis non dedit. nam alia omnia 
supradicta michi, qui supra Ederradi, per conveniencie ordine dedit 
et tradidit ad possessionem meam, et de meis heredibus, et de 
illis hominibus, cui exinde per me datum fuerit, et de nostris et 
illorum heredibus, usque in nostri viginti anni completi, sicut nostra 
cartula continet, que apud me firmatam teneo, que scripta est per 
Sichepertum notarium pro talia, sicut convenit inter me, et te 
videlicet suprascriptus domnus Paulus abbas pro parte predicti sui 
monasterii, in presencia Adelmundi iudicis et alios testes guadiam 
dedi ego qui supra Ederrado tibi, qui supra domno Paulo abbati, 
et mediatorem vobis posuimus Dauferi filius cuiusdam Sigenolfi 
tali tenore, ut amodo et usque in viginti anni completi nos, et 
nostris heredibus mandare debeamus vobis vel ad successoribus 
vestris ad predictum vestrum monasterium, per omnes mense 
augusto, per singulos annos, usque in supradictum constitutum, 
ad monasterium vestrum auro solidos sex bonos bisantos et 
bene pesantes, et pisces bonos spicatos et siccos centum, et anguille 
bone sicce centum, ova tareca et secca paria quinquaginta, 
ad vestram potestatem, et faciamus ipse insimul cum ipsos solidos 
annualiter vobis, vel ad successoribus vestris, seu ad pars vestri 
monasterii ad vestram potestatem faciendi quem volueritis. et si 
nos, vel nostris heredibus, vel illis hominibus, cui exinde dederimus, 
quod nos recollixerimus et habuerimus de supradicta molina, quatenus 
nos, et nostris heredibus superiungere et mandare debeamus
  |  
  |