Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 346


plurimorum fratrum sancta congregacio, cum venerandis patribus
Maione et Berthario, in omnipotentis Dei servicio permanebat, ab
Agarenis depredata et ignibus combusta sunt, et paucis vix evadentibus
plurima turba fratrum, cum predictis patribus, gladiis
necati sunt.
Quod qualiter actum sit opere precium enarrare existimantes,
non ab re esse arbitror, si aliquantulum excedentes, a superioribus
exordium sumamus, id est ex quo reges Francorum supmserunt
imperium Romanorum. et tam veridicas sequentes lineas histo-
riographorum, quam ex relacione patrum religiosorum, que didicimus
adicientes, posteris nostris, pietatis exemplo, sanctorum patrum
nostrorum pro Christo occisorum memoriam relinquamus.
re enim vera pro Christo occisi occubuerunt, qui longo vite sue
tempore sub instituta sancte legis unanimes conversantes Christi
gracia ad hoc pertingere meruerunt, ut Christo ministrantes ipsum
sequerentur || usque ad opus magne caritatis, ac roseo cruore sue
passionis septemplici Spiritus Sancti munere decorati, perpetui triumphi
caperent dyadema beatum. ergo quia non immerito illos loci
huius semper inspectores, ac bonorum iugiter suffragatores, specielius
esse confidimus, oportet ut annis singulis eorum memoria ab
omnibus dignissime celebretur, quatenus tam eorum, quam et
omnium sanctorum meritis et precibus de mundi periculis ac inimicorum
insidiis eripi mereamur, et peccatorum nostrorum veniam
consequamur.

Torna all'inizio