: Chronicon Novaliciense

Pag 60

II


istius ecclesie fuit quaedam domus, in qua hospitabantur omnes
femine, quę ad adorandum Deum ibi veniebant et merita illorum
apostolorum, nobiles vel ignobiles queque, eratque crux ibi
Deo sacrata, iuxta viam, muro et calce conposita, que adhuc in
odiernum permanet diem, in qua, ut opinor, erant preciose reliquie
collocate. Quam nulla feminarum ultra eandem audebat,
vel quippiam, progredi, ut ad seniorem aliquando perveniret
monasterium, quia, ut fertur, ideo ibi opposita fuit. Nam si contigisset,
ut aliqua ob qualicumque temeritate vellet statutum
terminum irritare, continuo aut cum ignominia, aut cum infirmitate
nimia revertebatur, aut mortem corporis ilico paciebatur.
Tradunt autem non nulli, qui eius antiquitatem vel actum
legerunt, quod ibi olim reperta sit ista constitucio. Nam ipsi monachi
hoc decretum ab ipso sue fundacionis die usque ad destruccionem
ipsius loci ultimam, quam fecerunt ipsi Sarraceni,
qui de Fraxenedo exierunt, inviolabiliter et inconcusse tenuerunt.
De qua non nulli exemplum sumentes observari dicuntur

Torna all'inizio