[colonna a] 
igitur faciam?  ad quos confugiam?	 
quorum consilium			 
appetam?  in alienis partibus		 
maneo.  necessariis indigeo.		 
mori nollem.  uiuere nescio.		 
Uestre igitur paternitatis		 
dilectio mihi acceleret auxilium	 
mittere, quatenus et honorifice		 
degere et inceptum			 
studium ualeam perficere.		 
[colonna b] 
in quam minime uenit refrigerium, 
expecto.  quid igitur 
faciam?  ad quos fugiam? 
quorum consilium appetam? 
in alienis partibus degam? 
fodere nec ualeo.  mendicare 
erubesco.  mori nolo.  uiuere 
iam nequeo. 
Tue igitur paternitatis dilectio 
saltem pro dei amore 
mihi seruo tuo auxilium mittere 
acceleret, quatinus honorifice 
ad incepti studii perfectionem 
deuenire ualeam. 
Ad fratrem uel sororem de morte parentum. 
Cum omnibus una mortalibus sit perfectio et moriendi 
condicio, ut nec natalis inceptio et uite inicium mortales 
extollere, sic infirmitatis sarcina et mortis infortunium non 
debet supra modum opprimere.  Job nempe filiis cunctisque 
rebus deus orbauit.  qui tamen natis orbatus omnibusque 
amissis paupertate grauatus deum laudare non cessauit. 
non enim deus mundi laborem ante exitum alicui condonabit, 
quem in suo sancto corpore asportauit. 
His igitur exemplis conmonitus, quod lacrimabiliter 
nuntio ne inmoderate feras dampnum expostulo. 
Mater etenim nostra, iam non ammodo nostra, nature 
concedens uiam est uniuerse carnis ingressa. 
Cuius reditum cum non possumus inpetrare, nil restat 
securius, quam pro ea orare.
  |  
  |