precibus postulabat, ut saltem unicam sibi coniugem cum
exiguo famularum obsequio simul cum eo exulari permitterent,
delaturam secum inmensa auri et argenti pondera
promittens. Cumque foret permissum, viros adolescentes
muliebriter superindutos, subtus autem accinctos mucronibus,
cautissime venire mandavit. Ubi vero ingressi
sunt navem, ilico irruentes in hostes evaginatis ensibus indifferenter
quosque trucidant. Interim saltu percito prosiliens
imperator in pelagus, natando evasit ad litus liber et
letus. Unde terrefacti transierunt hostes ad propria.
De cetero disponens equoreas undas potestative cum omni
transmeare Italia per universum regnum dilatat militandi preceptum.
Set deo aliter providente rebus excessit
humanis, iuxta illud: Cor hominis disponit viam suam,
domini autem est dirigere gressus eius . Cui in Alemanie
partibus superfuit puer sui nominis filius, rex mortuo patre
creatus.
|
|