expendebantur papienses, deinde bruni, postea bruneti, qui erant
minores quam primi, ultimo expenduntur ianuini. anno Domini
.Mo.C.XL., cum Vintimilienses rebellassent, iverunt illuc Ianuenses
cum magno exercitu pedestri, equestri et navali, et
ipsam civitatem per mare ac terram obsidentes, potenter eam ceperunt
et fidelitatem Ianuensibus tam illos de civitate quam illos de
comitatu in perpetuum iurare fecerunt. anno Domini .Mo.C.XLVI.
Ianuenses armaverunt galeas .XXVI. et naves plures, machinas
portantes, et habentes milites centum cum equis ad prelium preparatis.
et sic Minoricam perrexerunt et per dies .XXII.
in eius obsidione steterunt. sed superveniente yeme Ianuam cum
multis spolijs redierunt. totam autem illam insulam percurrerunt,
terras capiendo, Sarracenos occidendo et spolia auferendo.
anno autem Domini .Mo.C.XLVIII., cum Sarraceni de Armaria
Christianis multas molestias inferrent, Ianuenses ad preces summi
pontificis armaverunt galeas .LXIIII. et naves cum alijs lignis
.CLXIII. et omnia ad bellum neccessaria preparantes, Armariam
profecti sunt. ad quorum auxilium comes Barcelone cum multis
suis venit. tunc Ianuenses galeas suas in plagia de Armaria traxerunt,
et sic machinas et gathas et castella erigentes, ad civitatem
perrexerunt, et multiplici conflictu facto et multo [sanguine]
hinc inde effuso, Ianuenses tandem victoriam habuerunt; ita
|
|