Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 262


quam a malis divisi essent; si tamen intelligatur caelum factum prius tempore
ante lucem. Si autem intelligatur non prius factum tempore, sed natura, ut
Augustinus exponit in 1 super Genes., tunc potest intelligi de luce gratiae;
et per tenebras non intelligitur peccatum Angelorum, sed informitas corporalis
creaturae, quae formanda restabat, ut ipse in eodem exponit.
Ad quintum dicendum, quod ex inclinatione gratiae in bonum, non potest concludi,
quod habens gratiam a bono diverti non possit, etiam si nihil habeat
retrahens; nisi sit perfecta gratia, quae fini coniungat, qualis est in beatis; quia
habens gratiam non agit ex necessitate gratiae, sicut nec necessitate naturae,
quae in bonum etiam ordinata est; sed ex libertate voluntatis.
Qui autem aliam opinionem sustinent, respondent ad auctoritates, exponentes
gratiam non pro gratia gratum faciente, sed pro alia gratia gratis data, sicut
est perspicacitas ingenii, vel aliquid huiusmodi in hominibus. Dicunt autem ad
alias rationes, quod Deus gratiam distulit, ut ostenderetur quod distat inter
possibilitatem naturae et gratiae, ut sic creatura magis beneficium gratiae
acceptum haberet.
EXPOSITIO TEXTUS
«Qui sui eventus ignari fuerunt». Est enim de ratione felicitatis ut felix ea quae
ad ipsum pertinent, non ignoret; quamvis non requiratur ad eam omnium scientiam
habere.
«Universaliter autem et summe perfectum est cui nihil unquam deest». Huic
consonat quod Philosophus dicit in 5 Metaph., illud esse simpliciter
perfectum quod habet in se omnes perfectiones quae in generibus rerum
inveniuntur; et hanc perfectionem ibidem Commentator dicit esse in Deo.

Torna all'inizio