Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 76


auster, intret ortum meum et faciat illius aromata
suis flatibus redolere".
Nunc loquitur Venus universis mulieribus
hoc modo:
"Iocunda sunt vobis verba in Rota nostra
proposita, quibus amantes valent se ad invicem
visitare suorumque cordium revelando secreta.
Nos autem in eminentiori amoris specula consistentes,
quendam in hac parte consideravimus
defectum, quem ex officio nostro volumus in
integrum supplere; videlicet docere vos proposuimus
invenire oportunitatem amandi et per
quas personas hoc facere possitis, unde breviter
hanc vos regulam doceo, que non fallit: matrone
per se ipsas, moniales et vidue sub obtentu
religionis, uxorate per matronas et matres et ancillas
et puelle per omnes supradictas possunt
multimode lascivire. Item est notandum, quod
non est aliquis adeo sagax, qui mulieris propositum
valeat omni tempore impedire".
His dictis dampnavit Sardos et universos, qui
zelotipie vitio proscribuntur addendo pariter,
quod quicumque dubitat et vult sibi conscius
esse, cornutam adipiscetur procul dubio coronam,
in qua scribetur cuculi versus et depingetur
cucurbita ortulana.

Torna all'inizio